Paradisus (hortus)

Paradisus a Ioanne Breugelio seniore pictus

Paradisus (Avestane pairi.daēza-; Graece παράδεισος; Hebraice pardes) fuit apud Assyrios et Persas hortus seu potius viridarium, muris circumdatum, ad amoenitatem venationemque necnon ad fructuum proventum institutum. Secundum Genesin Iehova talem paradisum in regione Eden instituerat, quo hominem primum misit mulieremque primam coniugem eius introduxit.


© MMXXIII Rich X Search. We shall prevail. All rights reserved. Rich X Search